라틴어 문장 검색

Adseritur ferro captivum vulgus, et omnes diversae vocis populi, quos traxerat hostis servitio, tandem dominorum strage redempti blanda cruentatis adfigunt oscula dextris desertosque lares et pignora laeta revisunt.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:243)
Sed quandoque arabitur, observabimus ne lutosus ager tractetur neve exiguis nimbis semimadidus, quam terram rustici variam cariosamque appellant;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 4장 5:2)
alia summovenda, quae vel cariosa vel iusto breviora sunt, eorumque in vicem idonea reponenda, iacentia statuenda, declinata corrigenda.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 26장 2:2)
sed abnuit Piso invidiam praetendens, si sacra mensae diique hospitales caede qualiscumque principis cruentarentur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 52장2)
sanguine Capitonis cruentaverat eoque et postulantibus manifestior et punienti vilior fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 58장8)
quo tempore duce Pelopida exules Thebas occuparunt et praesidium Lacedaemoniorum ex arce expulerunt, Epaminondas, quamdiu facta est caedes civium, domo se tenuit, quod neque defendere malos volebat neque impugnare, ne manus suorum sanguine cruentaret:
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 10장 3:1)
'si modo uti licuerit,' et conuersus ad proximos affirmauit fore ut sequenti die luna se in aquario cruentaret factumque aliquod existeret, de quo loquerentur homines per terrarum orbem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 16장 1:2)
taceo de prioribus ante diluvium viris, qui post annos nongentos non dico senilibus, sed paene iam cariosis artubus nequaquam puellares quaesiere conplexus;
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 2:9)
tum quibus aetatis freta primitus insinuatur semen, ubi ipsa dies membris matura creavit, conveniunt simulacra foris e corpore quoque, nuntia praeclari voltus pulchrique coloris, qui ciet inritans loca turgida semine multo, ut quasi transactis saepe omnibus rebus profundant fluminis ingentis fluctus vestemque cruentent.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 32:19)
Qua Galli furtim noctu summa arcis adorti Moenia concubia, vigilesque repente cruentant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 17:3)
Amphora nunc petitur nigri cariosa Falerni, Expiet ut somnos garrula saga tuos;
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XLIX5)
De Spoletinis quae sunt cariosa lagonis Malueris, quam si musta Falerna bibas.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, CXX Spoletinum1)
foedavit cruentavit, ut sanguine foedantem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2861)
foedantem autem est cruentantem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 5023)
foedare cruentare.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 24111)

SEARCH

MENU NAVIGATION